[ Pobierz całość w formacie PDF ]
cognitione consistit, cujus principium, & fundamentum Deus est (per Prop. 15 p. 1 & Schol.
Prop. 47 p. 2): hinc perspicuum nobis fit, quomodo, & qua ratione Mens nostra secundum
essentiam, & existentiam ex natura divina sequatur, & continuo a Deo pendeat; quod hic
notare operae pretium duxi, ut hoc exemplo ostenderem, quantum rerum singularium cognitio,
quam intuitivam, sive tertii generis appellavi (vide Schol. 2 Prop. 40 p. 2), polleat, potiorque
sit cognitione universali, quam secundi generis esse dixi. Nam quamvis in Prima Parte
generaliter ostenderim, omnia (& consequenter Mentem etiam humanam) a Deo secundum
essentiam, & existentiam pendere, illa tamen demonstratio, tametsi legitima sit, & extra
dubitationis aleam posita, non ita tamen Mentem nostram afficit, quam quando id ipsum ex
ipsa essentia rei cujuscunque singularis, quam a Deo pendere dicimus, concluditur.
PROPOSITIO XXXVII
Nihil in natura datur, quod huic Amori intellectuali sit contrarium, sive quod ipsum possit
tollere.
DEMONSTRATIO
Hic intellectualis Amor ex Mentis natura necessario sequitur, quatenus ipsa, ut aeterna veritas,
per Dei naturam consideratur (per Prop. 33 & 29 hujus). Siquid ergo daretur, quod huic Amori
esset contrarium, id contrarium esset vero, & consequenter id, quod hunc Amorem posset
tollere, efficeret, ut id, quod verum est, falsum esset, quod (ut per se notum) est absurdum.
Ergo nihil in natura datur, &c. Q.E.D.
Scholium
Partis Quartae Axioma res singulares respicit, quatenus cum relatione ad certum tempus, &
locum considerantur, de quo neminem dubitare credo.
169
PROPOSITIO XXXVIII
Quo plures res secundo, & tertio cognitionis genere Mens intelligit, eo minus ipsa ab
affectibus, qui mali sunt, patitur, & mortem minus timet.
DEMONSTRATIO
Mentis essentia in cognitione consistit (per Prop. 11 p. 2); quo igitur Mens plures res
cognoscit secundo, & tertio cognitionis genere, eo major ejus pars remanet (per Prop. 23 & 29
hujus), & consequenter (per Prop. praeced.) eo major ejus pars non tangitur ab affectibus, qui
nostrae naturae sunt contrarii, hoc est (per Prop. 30 p. 4), qui mali sunt. Quo itaque Mens
plures res secundo, & tertio cognitionis genere intelligit, eo major ejus pars illaesa manet, &
consequenter minus ab affectibus patitur, &c. Q.E.D.
Scholium
Hinc intelligimus id, quod in Schol. Prop. 39 p. 4 attigi, & quod in hac Parte explicare
promisi; nempe, quod mors eo minus est noxia, quo Mentis clara, & distincta cognitio major
est, & consequenter, quo Mens magis Deum amat. Deinde, quia (per Prop. 27 hujus) ex tertio
cognitionis genere summa, quae dari potest, oritur acquiescentia, hinc sequitur Mentem
humanam posse ejus naturae esse, ut id, quod ejus cum corpore perire ostendimus (vide Prop.
21 hujus), in respectu ad id, quod ipsius remanet, nullius sit momenti. Sed de his mox
prolixius.
PROPOSITIO XXXIX
Qui Corpus ad plurima aptum habet, is Mentem habet, cujus maxima pars est aeterna.
DEMONSTRATIO
Qui Corpus ad plurima agendum aptum habet, is minime affectibus, qui mali sunt, conflictatur
(per Prop. 38 p. 4), hoc est (per Prop. 30 p. 4), affectibus, qui naturae nostrae sunt contrarii,
atque adeo (per Prop. 10 hujus) potestatem habet ordinandi, & concatenandi Corporis
affectiones secundum ordinem ad intellectum, & consequenter efficiendi (per Prop. 14 hujus),
ut omnes Corporis affectiones ad Dei ideam referantur, ex quo fiet (per Prop. 15 hujus), ut
erga Deum afficiatur Amore, qui (per Prop. 16 hujus) Mentis maximam partem occupare, sive
constituere debet, ac proinde (per Prop. 33 hujus) Mentem habet, cujus maxima pars est
aeterna. Q.E.D.
Scholium
Quia Corpora humana ad plurima apta sunt, non dubium est, quin ejus naturae possint esse, ut
ad Mentes referantur, quae magnam sui, & Dei habeant cognitionem, & quarum maxima, seu
praecipua pars est aeterna, atque adeo ut mortem vix timeant. Sed ut haec clarius intelligantur,
animadvertendum hic est, quod nos in continua vivimus variatione, & prout in melius, sive in
pejus mutamur, eo felices, aut infelices dicimur. Qui enim ex infante, vel puero in cadaver
170
transiit, infelix dicitur, & contra id felicitati tribuitur, quod totum vitae spatium Mente sana in
Corpore sano percurrere potuerimus. Et revera qui Corpus habet, ut infans, vel puer, ad
paucissima aptum, & maxime pendens a causis externis, Mentem habet, quae in se sola
considerata nihil fere sui, nec Dei, nec rerum sit conscia; & contra, qui Corpus habet ad
plurima aptum, Mentem habet, quae in se sola considerata multum sui, & Dei, & rerum sit
conscia. In hac vita igitur apprime conamur, ut Corpus infantiae in aliud, quantum ejus natura
patitur, eique conducit, mutetur, quod ad plurima aptum sit, quodque ad Mentem referatur,
quae sui, & Dei, & rerum plurimum sit conscia; atque ita ut id omne, quod ad ipsius
memoriam, vel imaginationem refertur, in respectu ad intellectum vix alicujus sit momenti, ut
in Schol. Prop. praeced. jam dixi.
PROPOSITIO XL
Quo unaquaeque res plus perfectionis habet, eo magis agit, & minus patitur, & contra, quo
magis agit, eo perfectior est.
DEMONSTRATIO
Quo unaquaeque res perfectior est, eo plus habet realitatis (per Defin. 6 p. 2), & consequenter
(per Prop. 3 p. 3 cum ejus Schol.) eo magis agit, & minus patitur; quae quidem Demonstratio
inverso ordine eodem modo procedit, ex quo sequitur, ut res contra eo sit perfectior, quo
magis agit. Q.E.D.
Corollarium
Hinc sequitur partem Mentis, quae remanet, quantacunque ea sit, perfectiorem esse reliqua.
Nam pars Mentis aeterna (per Prop. 23 & 29 hujus) est intellectus, per quem solum nos agere
dicimur (per Prop. 3 p. 3); illa autem, quam perire ostendimus, est ipsa imaginatio (per Prop.
21 hujus), per quam solam dicimur pati (per Prop. 3 p. 3 & gen. Affect. Defin.), atque adeo
(per Prop. praeced.) illa, quantacunque ea sit, hac est perfectior. Q.E.D.
Scholium
Haec sunt, quae de Mente, quatenus sine relatione ad Corporis existentiam consideratur,
ostendere constitueram; ex quibus, & simul ex Prop. 21 p. 1 &. aliis apparet, quod Mens
nostra, quatenus intelligit, aeternus cogitandi modus sit, qui alio aeterno cogitandi modo
determinatur, & hic iterum ab alio, & sic in infinitum; ita ut omnes simul Dei aeternum, &
infinitum intellectum constituant.
PROPOSITIO XLI
Quamvis nesciremus, Mentem nostram aeternam esse, Pietatem tamen, & Religionem, &
absolute omnia, quae ad Animositatem, & Generositatem referri ostendimus in Quarta Parte,
prima haberemus.
DEMONSTRATIO
171
Primum, & unicum virtutis, seu recte vivendi rationis fundamentum (per Coroll. Prop. 22 &
per Prop. 24 p. 4) est suum utile quaerere. Ad illa autem determinandum, quae ratio utilia esse
dictat, nullam rationem habuimus Mentis aeternitatis, quam demum in hac Quinta Parte
novimus. Quamvis igitur tum temporis ignoraverimus, Mentem esse aeternam, illa tamen,
quae ad Animositatem, & Generositatem referri ostendimus, prima habuimus; atque adeo,
quamvis etiam nunc hoc ipsum ignoraremus, eadem tamen rationis praescripta prima
haberemus. Q.E.D.
Scholium [ Pobierz całość w formacie PDF ]
zanotowane.pl doc.pisz.pl pdf.pisz.pl fopke.keep.pl